Evangelium Secundum Joannem*

Caput 6: Versus 37

Omne quod dat mihi Pater,etc. Id est, quaecunque Pater trahit ad me, Pater dat Filio. Pater trahit ad Filium illos qui ideo credunt in Filium, quia credunt eum Patrem habere Deum.Veniet.Mihi unitur humilis humili, et ideo non foras ejicitur, quod est tantum superbi, qui nihil habet in bono interiori, neque hic neque in futuro.
(* Traductions européennes)